Przejdź do głównej treści

Widok zawartości stron Widok zawartości stron

Pomiń baner

Widok zawartości stron Widok zawartości stron

Tekst oryginalny Diariusza i transkrypcja

Zobacz galerię zdjęć

Widok zawartości stron Widok zawartości stron

Pamiętnik Maksymiliana Ryłly
Transkrypcja fragmentu pierwszego tomu
(lata 1742-1743)

|f. 1r| Narrationes illorum quae ab anno 1742 contigerant et ad notitiam mea[m] venerant in religione o[rdinis] d[ivi] B[asilii] M[agni] provinciae Litt[va]nae.

Celebre illud capitulum ordinis nostri hoc anno in Dubno absolvebatur, sub finem cuius ego quoq[ue] ex Italicu[m] r[everendum] p[atrem] Nowosielski superveni, quae ibi contigerunt scripta sunt abundanter tu[m] in capituli actis tum apud varios ordinis n[ost]ri religiosos. Contigit mihi ibi acquirere a r[everendis]s[im]o p[atre] provinciali dispositionem in Vitebsk, pro ambona, ad hoc iter tam longu[m] peragendu[m] nullu[m] mediu[m] fuerat[1] mihi, providentia vero divina non defuit, qua v[enerabilem] a[dmodum] r[everendum] p[atrem] Lisanski sup[erio]re[m] Polocense[m] et protoconsultore[m] Litt[va]nae novit[er] electum mihi succurendi, inclinavit; hic benefactor me ad suu[m] suscepit curru[m], et ex Dubno abscessimus in Olyka[m] ad ill[ustri]ss[i]mu[m] Lascharis, qui nomine nuntii ap[osto]lici p[rae]fuit huic capitulo. Ibi aliq[uo]t diebus commorati sumus, et ill[ustri]ss[i]m[us] Laschari[m] nonnullas informationes de Ruthenorum ep[isco]pis et monachis italico idiomate Romam transmittebat, quas mihi cu[m] magno secreto transcribere iussit, unu[m] exemplar Romam mittebatur, aliud sibi asservabat.

Exinde abscessimus Vladimiria[m], ubi festu[m] s[ancti] Onufrii[2] celebravimus; ulterius itinerantes perveni[mus] in Wysokie Litewskie, ubi apud p[..?] d[ominum] Buynicki capitaneum Kraszucensem, tenutarium illor[um][3] bonoru[m] aliq[uo]t diebus permansimus. Varia itinerum incommoda postea superando, pervenimus in Zyrowice ubi aliq[uo]t diebus permansimus. In hoc monasterio manserunt illi duo religiosi, qui in capitulo Dubnensi iniuste[4] ausi sunt obiicere v[enerabili] a[dmodum] r[everendo] Lisanski varia crimina, quae quia falsa fuere et non deducta, ideo criminatores iustas et promeritas retulerunt poenas. Hi duo vocabant[ur], un[us] Thephil[us] Iaritkewicz, alter Haraczyk, ambo fuere legati ad capitulu[m] hui[us] monasterii. In hoc itaq[ue] commorando monasterio, plene cognovi q[uo]d multas fratr[um] invidias |f. 1v| pati est necesse. Quidam religiosus v[enerabilem] a[dmodum] r[everendum] p[atrem] protoconsultorem asperrimis affecit verbis, et haec formalia in transitu dixit: “Habemus nos pro te domando p[atrem] Zablocki”. Hic aute[m] impunis <fuit>[5] religios[us] dimissus, patientia hui[us] v[enerabilis] a[dmodum] r[everendi] p[atris] protoconsultoris vicit omnia.

Ulteriori[us][6] iter versus Boruny du[m] faciebamus contigit quod du[m] cu[m] v[enerabili] a[dmodum] r[everendo] p[atre] protoconsultore de statu nostrae provinciae <du[m]>[7] mutuos faciebamus sermones, subaudivi, q[uo]d ad capitulu[m] Dubnense tendendo v[enerabilis] a[dmodum] r[everendus] p[ater] protoconsultor dum visitabat monasterium Zyroviciense, ab uno religioso vocato Seraphione, qui in civitate Bieszynkovicensi aliq[uo]t annis laborabat, pro conversione schismaticor[um] Zyroviciis vero exhortista[m] egit, et religiose vixit, tale acceperat[8] secretu[m] monitoriu[m]: “Scias pat[er] in futuro capitulo multa te pati est necesse, et a tua magnanimi patientia pendere in variis negotiis toti[us] religionis integritatem”. Hoc autem[9] rei eventu est probatu[m] vaticiniu[m], na[m] metropolitanus cu[m] aliis ep[isco]pis p[rae]cipue Luceroriensi et Pinscensi suo p[rae]dominio faventes, intendebant varias formare constitutiones religioni nocivas tal[es] vel maxime, q[ui]bus exemptio monachor[um] infringeret[ur], q[uo]d certe effecissent, nisi huius patris exemplaris audacia obstaculu[m] posuisset. Plura prout factum est in capitulo Dubnensi egisset[10], ni obstitisse[n]t multor[um] perversae machinationes, nunquam certe praesidentia in capitulis generalib[us] metropolitano adscriberet[ur][11], si unanimis consensus monachor[um] capitulariter congregator[um] regeret corda; vel maxime, quia cupido adipiscendi[12] generalatu[m] multor[um] corda praeoccupavit. Ille religiosus de cui[us] vaticinio nobis mox sermo fuit, tali obiit morte. Missus in Byten a suo Zyroviciensi superiore et quide[m] acq[ui]rendi pisces, in abscessu suo, Zyroviciensib[us] omnib[us] monachis[13] valedixit, iocanter singulis narrando non se amplius reditur[um]. In monasterio autem Bytenensi loci superiorem salutando, dixit se venisse pro morte subeunda quare sollicite a superiore exposcebat cubiculu[m], <ad>[14] q[uo]d ingressus, genuflexus orabat, et illico febris maligna vexare eum[15] inchoabat, in alteru[m] diem debilitate crepente, exposcebat[16] s[anctu]m synaxarim, et oleu[m] extre[m]u[m], quib[us] munitus sacramentis, rogavit adstantes nonnullos religiosos, quatenus ad hospitale hypocaustu[m] portet[ur]. Velle moribundi impletur, et mox rogavit fratres |f. 2r| quatenus solitu[m] agonizantiu[m] signu[m] de[nt], ipse vero decantans antyphonam “Под твою милωсть”, caeteris fratrib[us] lithanias omniu[m] s[ancto]r[um] recitantib[us] emisit spiritu[m]. Haec ego ab oculato teste subaudivi, r[everendo] p[atre] Seraphione Iacewicz.

[...]iensi[17] monasterio visitato, continuavimus it[er] versus Nowogrodek, ubi festivitatem s[sanctissim]or[um] ap[osto]lor[um] Petri et Pauli celebravimus. In illo monasterio superior p[ater] Oranski mortu[us] paulo ante capitul[um] fuit, magnu[m] vidi disordinem et monachor[um] indisciplinatum regimen. Una nobiscum [sup]erior[18] novus supervenit, sc[i]l[ice]t a[dmodum] r[everendus] p[ater] Paszkowicz, qui antehac vicarium egit in monasterio Polocensi; aliq[uo]t diebus ibi mansimus tum propter quietem ex itinere acquirendam, tum propter installationem novi superioris.

Ex Nowogrodek abscessimus versus Boruny, in tractu hui[us] itineris v[enerabilis] a[dmodum] r[everendus] p[ater] protoconsultor narravit mihi, q[uo]d v[enerabilis] a[dmodum] r[everendus] p[ater] Zablocki ordinis protoconsultor sup[erio]r Bythenensis narraverat sibi, me varia dixisse detrahendo suae integritati, et inter praetactos duos patres zyzania conseminasse, (Romae in studio theologico una simul plus q[ua]m medio a[n]no cu[m] v[enerabili] ad[modum] r[everendo] p[atre] Zablocki mansimus), ast q[ua]m a vero h[oc] erat dissonum, praeter facta, meam innocentiam hac in re evincentia, etia[m] conscientiae meae scrutatorem in testem possem adducere. Hic discursus abundantissimis lachrimis p[er]mixt[us], convincebat sufficienter v[enerabilem] a[dmodum] r[everendum] p[atrem] protoconsultorem. Mirabar ego nihilominus, et multo laudabam in corde meo prudentiam huius viri, qui dolorem suu[m] erga me ex narratis p[atre] Zablocki p[rae]conceptu[m], usq[ue] ad haec tempora, longum iter explendo, sciverat occultare, nulla displicentiae signa demonstrando.

Postq[ua]m pervenimus in Boruny humanissime ab ad[modum] r[everendo] p[atre] Lukianowicz loci superiore tractati fuimus, hic enim a[dmodum] r[everendus] p[ater] Lukianowicz ante abscessum meum Romam in Polocensi monasterio philosophiam dictavit, cui[us] et ego sum discipulus. Hic commorando, du[m] data occasione, a[dmodum] r[everendus] p[ater] protoconsultor aliq[ua]m narrationem inchoaverat, de p[atre] Zablocki, et fuerat deventu[m] ad meam persona[m], quasi ego Romae zyzania seminare inchoavera[m], ut[19] narrabat p[ater] Zablocki fatente id clare a[dmodum] r[everendo] p[atre] protoconsultore, r[everendus] p[ater] Lukianowicz innocentia[m] evincendo mea[m] fassus et p[atre]m Zablocki adhuc ante ingressu[m] religionem p[atrem] Rylo non fuisse sibi affabilem, siquidem du[m] in alu[m]natu Holomolcensi p[ater] Zablocki cu[m] a[dmodum] r[everendo] p[atre] Lukianowicz studia |f. 2v| tractando, sua[m] displicentia[m] i[n]tra v[enerabilem] a[dmodum] r[everendum] p[atrem] non semel manifestaverat, etiam scomatisticis verbis affecerat et quidem hac de causa q[uo]d r[everendus] p[ater] Zablocki pro studio n[on] Roma[m] sed in Holomolec fuerat dispositus, q[uo]d tu[m] n[on] v[enerabili] a[dmodum] r[everendo] p[atri] Lisanski qui illo tempore secretariatu[m] r[everendi]ss[i]mi p[atris] provincialis Tumilowicz egit, sed suae debilitati debuerat adscribere, multu[m] enim debilis fuit et valetudinari[us] quotidie, quapropter non poterat Romam disponi, in cui[us] locu[m] r[everendus] p[ater] Stebnowski illo tempore abscessit, post vero reditu[m] ex urbe r[everendi] p[atris] Stebnowski, sub provincialatu r[everendi]ss[i]mi p[atris] Polatilo r[everendus] p[ater] Zablocki translatus fuit ex Holomolec Roma[m]. Porro ad alumnatu[m] Holomolecense[m] a[dmodum] r[everendus] p[ater] Zablocki successore[m] habuit r[everendum] p[atrem] Warzacki cu[m] quo mansit quoq[ue] r[everendus] p[ater] Artecki, hi duo p[atres] continua litigia cu[m] p[atribus] soc[ietatis] Iesu illi[us] alumnat[us] rectorib[us] excitabant, et ambo n[on] terminato studio theologico ad provinciam fuere remissi, paulo vero post etia[m] nullu[m] successorem habuerunt et alumnat[us] nostris cessavit. Et quamvis meo sensu pro aliis alumnatib[us] idem est optandu[m], ne vilipendatur religionis honor, et indigentiorib[us] p[rae]pediat[ur], attamen gloriosius foret si non eiicierent[ur], sed finitis studiis ad propria more antecessor[um] suor[um] redient.

Aliq[uo]t dieb[us] mansimus in Boruny, post vero abscessimus in Vilno, ubi ill[ustri]ss[i]mus Oginski castellan[us] Trocensis fundator nostri monasterii in Tadulin in palatinatu Vitebscensi cu[m] v[enerabili] a[dmodum] r[everendo] p[atre] protoconsultore convenit de tempore introductionis ad praefatu[m] monasteriu[m] nostror[um] religiosor[um] sc[i]l[ice]t pro dominica post festu[m] nativitatis B[eatissimae] V[irginis] Mariae. Circa festum s[ancti] Heliae prophetae discessimus ex Vilno, et una nobiscu[m] versus Alba[m] Russiam abscessit r[everendus] f[rater] Iatskiewicz, qui ob extremam debilitatem terminare studia theologica in alumnatu non potuit Vilnensi.

Pervenimus in Berezwecz ubi mansimus aliq[uo]t diebus, post vero in Sudzilowicze abscessimu[s] ubi permansimus aliq[uo]t diebus, exinde in Polock.

A[dmodum] r[everendus] p[ater] protoconsultor debilitati suae consulendo, intendebat vinum medicatum aliq[uo]t diebus bibere, pro meliori commoditate ex monasterio iter[um] in Sudzilowicze abscessit, et me una secum duxit, quo supervenit r[everendus] p[ater] Zaba ex ambona Zyroviciensi in Polock pro docenda philosophia determinatus, cui et mihi v[enerabilis] a[dmodum] r[everendus] p[ater] |f. 3r| protoconsultor tum r[everendus] f[rater] Iatskiewicz iniunxit pro futura introductione ad neofundatu[m] monasterium in Tadulin conciones dicere, mihi primis vesperis, r[everendo] p[atri] Zaba in missa, r[everendo] f[ratri] Iatskiewicz in secundis vesperis, itaq[ue] aliq[uo]t diebus, permansi in Sudzilowicze parando me pro concione, post vero emissus fueram in Witepsk, quo me obedientiales vocabant. Perveni in Dobryhory, post vero in Witebsk paulo post festu[m] decolationis s[ancti] Ioannis Praecursoris, ipsa vero die huius festi meu[m] fratrem visitavi[20] duabus leucis a Bieszynkowicze suos pagus possidentem.

Postq[ua]m perveneram in Vitebsk inveni illius monasterii mutationem sequente[m], sc[i]l[ice]t ad[modum] r[everendum] p[atrem] Kniaziewicz superior, dispositus fuit pro superioratu in Pustynki <...>[21] Mscislawskie, in cuius locum supervenerat a[dmodum] r[everendus] p[ater] Czeczkowski secretarius provinciae, cui[22] in crastinum post adve[n]tu[m][23] meu[m] monasteriu[m] regimini <monasterium>[24] tradebat[ur] per a[dmodum] r[everendum] p[atrem] Bohdanowicz p[rae]sidentem novae fundationis Thadulinensis, ad hunc actu[m] commisariu[m][25]; monasteriu[m] hoc Vitebscense ligneu[m] paucis ab hinc annis conflagratum miserabilem habitatione[m] habuit, ita ut mihi officium concionatoris peragenti, cubiculu[m] in stabulo contigit, et[26] quamvis fundatio huius monasterii opulenta facillime post conflagratione[m] melioris formae sive aedificia sive muros posset elevare, incuria tamen, aut poti[us] superior[is] inordinatus in accumulandis pecuniis appetitus, qui non communi sed suo[27] inserviebat commodo hoc sanctum opus neq[ue] inchoare p[er]misit: ecclesia[m] aequidem lignea[m] habuimus utcumq[ue] aedificata[m] per quandam viduam vocatam Hapieiicha, quae pia faemina decem circiter millia in illam ecclesiam erogaverat, haec vero tam notabilis pecunia si in murum erogaretur, sanioris res foret consilii, vel maxime[28] hac de causa, quia civitas Vitebscensis singulis annis notabilissime variis in partibus conflagratur.

Curiosus hic contigit casus anno elabso: p[atres] dominicani suu[m] conventum aedificatu[m] habuerunt prope synagoga[m] Haebreor[um], ita ut omnes Iudaici clamores non solum conventu[m] ipsor[um], sed etiam ecclesia[m] replebant. Venit ad conventum ipsor[um] p[ro] mansione[29] un[us] dominicanus vocatus Wolodkowicz, qui zelo quamvis superfluo ductus, certa die, du[m] aliqua[30] solemnitas in synagoga observabat[ur], accepto ex sua ecclesia cum pixide s[anctissi]mo sacramento, et duob[us] |f. 3v| accolitis s[anctissimu]m sacramentu[m] praeeuntibus, synagoga[m][31] intravit par[um] talia aut potius minime expectantibus Haebreis, et Iudeos omnes in fugam abire coegit, sive rei novitate perterritis, sive ita supremo rer[um] moderatore ordinante, ne s[anctissimu]m sacramentu[m] a Iudaeor[um] perfidia dishonestaret[ur]. Sacerdos vero suu[m] ulterius promovendo zelu[m], illico synagoga[m] benedixit et divinissimu[m] sacrificiu[m] peregit, ac in crastinu[m] crucem supra synagogam elevavit dato tytulo eccle[si]ae[32] s[anctissim]ae Trinitatis. Haec novitas dum ad notitia[m] loci ordinarii pervenerat, et mature pensabatur, peracta commissione et interdicta ecclesia, statutu[m] fuit quatenus Haebrei aedificiu[m], q[uo]d erat ligneu[m] in aliu[m] locu[m] transferant, eccle[si]ae vero locus in taxa[m] datus, et pro pecunia cessit p[atribus] dominicanis. In iudicio vero saeculari cives nescitur qua de ca[us]a ad mille taleros mulctati fuere, sub specioso publicae tranquillitatis praetextu; acsi civiu[m] erat officiu[m] zelu[m] p[atris] dominicani coercere. Synagoga Iudeor[um] in suburbiu[m] fuit translata.

Paucis ex post diebus supervenit in Witebsk a[dmodum] r[everendus] p[ater] protoconsultor provinciae, qui in Tadulin tendebat pro introductone nostror[um] ad novam fundationem, siquidem ventura dominica festu[m] nominis Mariae imminebat. Sabato pro vesperis ad locu[m] fundationis sex leucis a Vitebsk distantem pervenimus, in primis vesperis iuxta facta[m] anterius dispositione[m] concionem dixi, in missa a[dmodum] r[everendus] p[ater] Zaba, in ultimis vesperis r[everendus] f[rater] Iastkiewicz, cui debilitas terminare concionem non permisit, siqui[dem] vix propositionem enuntiaverat, illico tam potenti opprimebat[ur] debilitate, ut aliquib[us] mortu[us] visus est. Nonnulli putabant hoc contigisse in poena[m], ex eo quia solummodo clericali iniciatus ordine, sacra stola[33] sub tempus concionis utebat[ur], hoc sibi indultu[m] ab a[dmodum] r[everendo] p[atre] commissatio hui[us] act[us] communicante. Iudicia Dei s[cilice]t incomprehensibilia, quae nos mortales miris modis suaviter et leniter ad fine[m] ultimu[m] solent disponere. Vesperis peractis, a[dmodum] r[everendus] p[ater] protoconsultor commorantes ill[ustri]ss[i]mos fundatores in monasterio, q[ua]mvis ligneo commodo attamen noviter fundato, gravissimo excepit sermone gratitudinem religionis erga munificos fundatores exprimendo. Actis gratiis, ill[ustri]ss[i]mi fundatores ad propriam curia[m] abscesserant; noster vero religios[us] infirm[us] |f. 4r| actum hucusq[ue] tranquillum turbabat, crescenti etenim sua debilitate multis religiosis terrorem incutebat. Mihi d[omi]n[us] Fazolt[34] medic[us] aulic[us] ill[ustri]ss[i]mi palatini Witebscensis in Tadulin p[rae]sentis occasionem p[rae]buit, q[uo]d media circiter nocte curia[m] debui adire et medicu[m] ad egrotu[m] conducere, qui agnito puro[35] debilitatis defectu, ex inedia illius diei proveniente, nos aliquantulu[m] pacificavit, assecura[n]do in crastinu[m] aegrotu[m] pristinae valetudini esse restituendu[m], prout et successit.

In superiorem loci illius assignat[us] fuit a[dmodum] r[everendus] p[ater] Bohdanowicz, vicari[us] et concionator r[everendus] p[ater] Trabecki, confessa[rius] r[everendus] p[ater] Bleszczynski et alii tres religiosi, siq[ui]d[em] fundatio pro sex personis assignabat[ur], et certe foret sufficientissima, nisi communis hui[us] regni clades (q[uo]d n[on] solent inscriptiones fidelit[er] solvi[36]) felicitatem religiosor[um] turbaret; assignavit fundator pagu[m] et mille taleros in omnib[us] bonis inscripsit, sed utr[um] suae inscriptioni satisfiet hoc est sub dubio.

In reditu ex Tadulin v[enerabilis] a[dmodum] r[everendus] p[ater] protoconsultor multa suae benevolentiae erga me demonstrabat signa, et fatebatur nunq[ua]m firmiter illis credidisse, quae dicta sibi fuere ab a[dmodum] r[everendo] p[atre] Zablocki, ut supra innueram.

Ex Vitebsk in Polock abscessit v[enerabilis] a[dmodum] r[everendus] p[ater] protoconsultor ipso die festi B[eatissimae] V[irginis] Mariae natae[37], me vero invitavit pro concione dicenda in Machirow ubi ad nova[m] ecclesia[m] icon B[eatissimae] V[irginis] Mariae miraculis clara pro festo Protectionis B[eatissimae] V[irginis] Mariae introducebatur, actum magna solemnitate et concursu populorum comitante, obligationi appromittebam satisfacere consentiente v[enerabili] a[dmodum] r[everendo] p[atre] sup[erio]re Vitebsce[n]si, cui[us] velle utpote superioris meum determinabat.

A[dmodum] r[everendus] p[ater] Kniaziewicz ad superioratu[m] suu[m] abscedebat in Pustynki Mscislawskie, cuius abscessus rumorem in monasterio excitavit, exinde quod nonnullas res dicebatur monasterio donatas exportare, h[oc] t[ame]n du[m] sub[38] matura[m] venit considerationem, pro falso est agnitu[m], hoc t[ame]n fuerat certissimu[m] q[uo]d mille florenos pro certa obligatione monasterio ab una civitatensi vidua vocata Hopowa donato secu[m] acceperat ut liquidissime constabat ex inscriptione et obligationu[m] regestro, in consultatione coactus fuerat[39] restituere, et etia[m] n[o]nulla[m] pecunia[m], |f. 4v| ita ut consultatio provincialis ad petita ad[mod]u[m] r[everendi] p[atris] sup[erior]is Vitebscensis restituere mille florenos iniunxerat.

Superveniente festo Protectionis B[eatissimae] V[irginis] Mariae habito a[dmodum] r[everendi] p[atris] superioris beneplacito, abscessi in Polock post in Machirow, ubi concionatus su[m] die p[ro] solemni in vesperis. Actus introductionis peragebat[ur] tempore matutino, ex tentorio vulgo namiot icon Beatissimae exportabat[ur], et in ecclesia[m] p[er] ill[ustri]ss[i]mu[m] Zaba palatinu[m] Minscense[m] cu[m] aliis tribus sociis inferebatur. Sperabatur adventus ill[ustri]ss[i]mi archiep[isco]pi Polocensis, sed negotia varia ipsu[m] Vilnae detinuerant.

Post reditu[m] meu[m] in Vitepsk, donec supervenerat r[everendus] p[ater] Iotko confessionarius determinatus, mun[us] confessarii etia[m] monialium expleveram; contigit semel q[uo]d a[dmodum] r[everendus] p[ater] superior dolenter retulerat mihi, moniales appropriasse suae eccl[esi]ae calicem nostra[m] , q[uam] accomodarunt, et q[ui]de[m] volentes sibi praetensum damnu[m] compensare, acsi nostru[m] monasteriu[m] aliq[uo]t tapetes pro festo b[eati] m[artyris] Iosaphat et[40] monialiu[m] ecclesia accomodando deterioraverat, q[uo]d t[ame]n non poterat probari; et post hanc sua[m] relationem v[enerabilis] a[dmodum] r[everendus] p[ater] sup[erio]r dixerat mihi quatenus expeta[m] calicem a monialibus ex nostra eccl[esi]a accomodata[m], quoniam vero aliquoties volenti suu[m] rehabere p[atri] sacellario, moniales n[on] restituebant, ideo consiliu[m] fuit, quatenus accipiatur calix etiam non aviza[n]do monialiu[m] sacellanu[m], dummodo id commode peragatur, q[uo]d et successit. Na[m] ego sacro peracto, nihil horum cogitante monialiu[m] sacellano, ex bisannili sequestro calicem nostra[m] recuperavi, et res quando ad notitiam pervenit superioris et monialiu[m], in risu[m] versa fuit. Dignoscitur ex hoc facto quam caute res ecclesiaru[m] aliis accomodandae sunt.

Nobilis quidam Larski ultimu[m] egit diem, sepultura apud p[atres] <bernardinos>[41] iesuitas[42] determinabat[ur], quando vero corpus deferebat[ur] ad ecclesia[m], p[atres] dominicanos, bernardinos et nostros pro solemnitate conductus optarunt[43], p[atres] dominicani optabant primu[m] occupare in processione locu[m], alias post omnes religiones incedere, nostri huic praetensioni se opposuerunt, et nostris ultimus cessit loc[us], scilicet honorabilior. P[atres] vero dominicani ad suu[m] conventu[m] abierunt conductui non assistendo. Similes de p[rae]cedentia controversiae saepissime cu[m] nostra religione |f. 5r| contingunt, et quidem ob sola[m] ritus disparitatem, quare melius nostri consulerent sibi, si eiusmodi processionibus non miscerent[ur], multitudo enim religiosor[um] latini ritus in hisce oris[44] facile nostros supprimit[45].

P[atres] iesuitae invitarunt nostros pro solemnitate s[ancti] Francisci Xaverii, ibi nostri decantbant missa[m] sc[i]l[ice]t r[everendus] p[ater] Iacewicz vicari[us], ego concionem dixi. Invitarunt nos ad prandiu[m], ubi exprobrabat un[us] ipsor[um] q[uo]d noster sup[erio]r non cantaverat sacr[um], sed h[oc] contigit ob simile ipsor[um] factu[m] quando pro festo b[eati] m[artyris] Iosaphat in nostra eccl[esi]a solennizarant, pro missa solemni miserunt suu[m] confessariu[m], rector vero in pagu[m] abscesserat.

 

Annus 1743

Festu[m] solemne s[ancti] p[atris] Basilii p[atres] Dominicani celebraru[n]t, et nulla fuit mentio de illo pro primatu litigio.

A[dmodum] r[everendus] p[ater] superior a cive vocato Lapa, cui[us] parvul[us] infans in nostro monasterio detinebat[ur], seu poti[us] educabatur, invitatus fuit pro prandio, cui[us] ego fuera[m] sotius, ibi sermonem habuim[us], cu[m] cive de muranda ecclesia in nostro monasterio, placuit civi sermo, et appromisit contribuere si op[us] inchoaret[ur].

Civis quidam vocat[us] Nicolaus aeris artifex[46] evangeliu[m] magnu[m] obtulit nostrae eccl[esi]ae, cui[us] altitudo ad cubitu[m] ferme fuit, totu[m] argenteis laminis tectu[m], affabre elaboratu[m].

D[ominus] Panowski Dombrowniensis civis, ubi schismatici omnes sunt cives, anno elabso duxit in uxorem puellam hui[us] civitatis, cui non aliter in matrimoniu[m] tradebat[ur] virgo, nisi ut schisma eiuravit; huic ego neoconverso p[rae] aliis magna[m] amicitia[m] monstraba[m], vel maxime in fidei misteriis contrariis schismati ipsu[m] soleba[m] instruere. Hunc ego civem semel in cubiculo meo commorante[m] allocut[us] su[m] de cultu s[ancti] Onuphrii, persuadendo quatenus confraternitati s[ancti] huius in nostra ecc[lesi]a canonicae erectae se adscriberet. Placuit civi sermo, post vero fass[us] su[m] eidem, me Roma attulisse particulam de lipsanis s[ancti] Onuphrii, in cuius eccle[si]a manus asservatur, et quod intendo hasce reliquias applicare Vitebscensi eccl[esi]ae, dummodo commoditas pro reliquiario argentino elaborando se offeret. Cives |f. 5v| hoc subaudiendo et in divu[m] magna devotione ferve[n]do, non solum confraternitati s[ancti] Onuphrii se adscripsit, ver[um] et decem rublos alias Moschoviticos imperiales obtulit pro reliquiario. Tam oportuna in sanctu[m] hui[us] viri devotio etia[m] alios cives commovit pro elargienda eleemosyna in honore[m] huius sancti, quapropter pulchr[um] reliquiar[ium] in similitudine[m] ostensorii, alias monstrantiae elaboravi, et solemni ritu ad eccle[si]a[m] s[anctas] reliquias introduxi[47]. Altare quoq[ue] hui[us] sancti, tu[m] antependiu[m] et baldachiu[m] et c[etera]. Ex hac mea in sancti hui[us] cultu[m] sollicitudine id evenit, q[uo]d simile reliquiariu[m], imo pulchrioris formae pro particula de vestib[us] B[eatae] V[irginis] Mariae cives iusserunt elaborare. Exinde dignoscitur, quam sint Rutheni Vitebscenses devoti erga sacras reliquias.

A[dmodum] r[everendus] p[ater] superior sufficiens tr[anseu]ndo tempus voluit visitare schismaticor[um] monasteriu[m] Vitebscense extra civitatem situm, me in sotiu[m] hui[us] itineris assumpsit. Adivim[us] schismaticos. Hegumenu[m] n[on] invenimus, quida[m] monachus Marcell[us] nobis obsequiora officia exhibuit, singula nobis in monasterio monstrando, q[uo]d Moschovitar[um] ope conservatur. Hic schismatic[us] conduxit nos ad cubiculu[m] sui hegumeni, alias superioris, ubi invenimus apertu[m] libru[m] acta sanctor[um] enarrantem, vulgo prelohy[48]. Hunc librum novit[er] a typographis schismaticis fuisse impressu[m], opus prodebat[49], siquidem varia mendatia inserta legebantur, in vita s[ancti] Christophori dicebat[ur], hunc sanctu[m] habuisse caput caninu[m] et c[etera]. Quod du[m] legebantur, magnu[m] schismatico adstanti pudore[m] incutiebant[50], ita ut admirando hanc vitae narratione[m], de inanimadvertentia thypographia[m] accusabat.

Aliq[uo]t dominae schismaticae reconciliatae su[n]t s[anct]ae eccl[esi]ae et per me ab haeresi absolutae.

Superius nominatus cives Panowski germanu[m] suu[m] fratre[m] ex Dombrowna in Vitepsk conduxerat, qui nostra[m] aliquoties visitando ecclesia[m], erga s[ancta]m unione[m] amorem p[rae]concepit, hic amicitia[m] mea[m] cu[m] suo fratre videndo, pariter sibi expetierat, hanc vero contrahendo fassus est non solum se esse paratu[m] s[ancta]m unionem acceptare, verum etia[m] et religionem s[ancti] p[atris] Basilii ingredi. Utru[m]q[ue] ipsi appromisera[m]; itaq[ue] ad[51] s[ancta]m eccl[esi]ae unione[m] brevi admissus est, ad religione[m] vero ipso die lactispriviu[m] vulgo zapusty maslne. Hanc habit[us] religiosi susceptione[m] sequentia praecesserant. A[dmodum] r[everendum] p[atrem] sup[erio]re[m] d[ominus] Panowski uxoratu[s] adivit, et de |f. 6r| solemnitate actus conferebant secu[m]. Quoniam vero a[dmodum] r[everendus] p[ater] sup[erio]r optime scivit ex dispositione canonu[m] subitos haereditarios ad religionem non esse admittendos, ideo p[rae]fato civi innuerat aliq[uo]d de libertate (Dombrowna est civitas haereditaria ill[ustri]ss[i]mi Sapieha) quatenus ab haeredibus expeterent emancipationem, siquidem asserebat r[everendus] p[ater] superior aliquando contigisse in nostro noviciatu Bytenensi, q[uo]d unus novicius cives Olycensis celsor[um] Radziwil, debuerat esse extraditus principi domino suo. Hoc subaudiendo d[ominus] Panowski asserebat non esse suum patrem proprie civem et subditum p[rae]fatorum dominor[um], sed de nobili stirpe oriundu[m], advenam vero illius civitatis liberam habitationem sibi a d[omi]nis concessa[m] habentem; et alia similia in demonstrationem suae libertatis asserebat. Finito vero discursu ad propria abscedit. Fratrem vero in monasterio solitas praeparationes spiritus ante susceptionem habitus absolventem per epistoliu[m] evocavit, et tam potenter iuvene[m] perturbavit, ut non solum vocationis suae ad religione[m] obliviscebatur, ver[um] et fidei s[anct]ae per eiuratione[m] schismatis noviter acceptatae. Informatus ego tum ex relatione a[dmodum] r[everendi] p[atris] superioris, tu[m] ab altera parte de toto huius negotii successu[52], accepta ab a[dmodum] r[everendo] p[atre] facultate adivi dom[in]u[m] Panowski[53], ubi multitudine[m] hominu[m] inveni, q[ui] cu[m] patre et matre aspirantis ex Dombrowna venerant Vitebscu[m] solemnitatem sub tempus susceptionis habit[us] p[er]acturi (p[er]vigiliu[m] enim erat imminentis habit[us] susceptionis). Omnes hi stupefacti, iter suu[m] tam longu[m] gratis ut putabant peractu[m] deplorabant; illor[um] vero cunctas perturbati animi postq[ua]m cognoveram rationes, motu[m] ut potuera[m] sedavi, et iuvene[m] ad monasteriu[m] una mecu[m] reduxi, qui saeculari adhuc repletus spiritu asserebat se ac tota[m] domu[m] suam subditatu[m] ac conditione[m] civitatense[m] p[er] a[dmodum] r[everendum] p[atrem] sup[erio]re[m] indirecte exprobrata[m] tam multu[m] exhoruisse ut omnia mala pati se fuisse paratos. Data itaq[ue] adolescenti convenienti hac de re admonitione, in qua (prout gratia mihi dedit) demonstravi natalia principu[m], magnatu[m], nobiliu[m], monarcharu[m], civiu[m], rusticor[um] et c[eterorum] esse sibi simillima, omnes enim homines nudi nascuntur; interitu[m] quoq[ue] omniu[m] esse pariter simillimu[m], omnes enim moriunt[ur]; illud vero temp[us] intermediu[m] cora[m] Deo et hominibus non nataliu[m] nobilitate, non divitiaru[m] multitudine, non[54] libertate conditionis sed sola virtute solet metiri et affirmari, p[rae]cipue in religione, ubi non |f. 6v| temporanea sed aeterna apprehenduntur, ubi perfectio adipiscitur cuncta spernendo, ubi per calcatu[m] patre[m] et matre[m] via stricta ducens ad caelu[m] arripitur. Hi et alii similes sermones pro crastina susceptione habitis adolescentem reddiderunt capatiorem, et in religione confirmarunt.

Tertia die post susceptionem habitus, d[ominus] Panowski invitavit a[dmodum] r[everendum] p[atrem] superiore[m] cu[m] aliq[uo]t religiosis, inter quos ego numeratus sum, pro prandio, et usq[ue] in sera[m] noctem fuim[us] detenti. Mixti enim ritus homines, et fidei inveniebantur. Ideo Ruthenis unitis et schismaticis dies fuere quadragesimales, Latinis aute[m] tertia bachanalior[um] dies numerabat[ur], quapropter observabat[ur] sat remisse ieiuniu[m], q[u]aevis abstinentia omnibus gravissime ob opulentia[m] convivii successit. Collatione p[er]acta a[dmodum] r[everendus] p[ater] facta valedictione ad propria tendebat, cives vero honorando sup[erio]re[m] et religiosos aliq[uo]t trachas dederunt in vectura[m]. Mihi contigit vectura, cui indomit[us] equ[us] fuerat applicat[us][55], qui violentissime trachas illico post se traxit[56], hominem equum[57] dirigentem a tergo meo[58] in trahis manentem (ut moris est) amisit, dum vero velociter currentem equ[u]m[59] sine ulla directione vidi, volui frenum vul[g]o leice[?] apprehendere, illud vero, quia fuerat debile, illico ob violentia[m] cursus ruptum est, ita ut nulla spes retinendi effrenatum equ[u]m[60] superfuit, qui eversis trahis me <...>[61] eiecit[62], et tam potenter me terrae allisit[63], ut illico omnibus iuncturis fluentem[64] expertus sum sanguinem. A[dmodum] r[everendus] p[ater] sup[erio]r, q[ue]m me[us] equ[us] iam transierat[65] vidit me in illo statu periculosissime existentem, iussit suum ascendere carpentu[m][66], et ad monasterium vertere, q[uo]d multis variae conditionis hominib[us] occasione[m] praebuerit, suspicandi[67] me esse brevi moritur[um], imo nonnullis sermo fuit iam esse mortuu[m].

Monasteriu[m] monialiu[m] nostri ordinis Vitebscense una[m] puella[m] vocitatam Hrebnicka in noviciatu suo detinebat[68], hanc parentes etia[m] in defectu vocationis volebant monasticae vitae adscribere, quae dum ia[m] imminebat tempus professionis, cu[m] aliis duabus monialibus suos visitare parentes abscessit, et non amplius ad monasteriu[m] rediit, n[on] par[um] omnib[us] ad coactionem concurrentibus pudorem incussit.

Visitatio nostri monasterii Vitebsce[n]sis peracta fuit in quadragesima. Fratres in studio rhetorico manentes fuere moniti, qui noluerunt esse oboedientes vicario, id contigit ob non exactu[m] monasterii regimen. R[everendi]ss[imus] p[ater] provincialis |f. 7r| facultatem mihi dedit visitandi matrem mea[m], q[uo]d proximo vere explere intendeba[m].

 

[1]     fueret: poprawione z: fuit.

[2]     Onufrii: poprawione.

[3]     illor[um]: dopisane nad wierszem.

[4]     iniuste: poprawione z: iniusti.

[5]     Wykreślone.

[6]     ulteriori[us]: błędnie zamiast: ulterius.

[7]     Wykreślone.

[8]     acceperat: poprawione z: accepit.

[9]     hoc autem: poprawione z: quod.

[10]    egisset: poprawione z: egisse[n]t.

[11]    adscriberet[ut]: poprawione.

[12]    adipiscendi: poprawione z: adipiscendo.

[13]    Zyroviciensib[us] omnib[us] monachis: poprawione z: Zyrovicienses omnes monachos.

[14]    Wykreślone.

[15]    eum: dopisane nad wierszem.

[16]    exposcebat: poprawione z: exposcit.

[17]    [...]iensi: nieczytelne, poprawione.

[18]    [sup]erior: uszkodzony tekst.

[19]    ut: poprawione z: hoc.

[20]    visitavi: poprawione z: visitans.

[21]    Wykreślone.

[22]    cui: poprawione z: cui[us].

[23]    adve[n]tu[m]: poprawione z: abitu[m].

[24]    Wykreślone.

[25]    commisariu[m]: poprawione z: commisarii.

[26]    et: poprawione.

[27]    suo: poprawione z: suae.

[28]    maxime: poprawione z: maxima.

[29]    p[ro] mansione: dopisane nad wierszem.

[30]    aliqua: poprawione z: aliquis.

[31]    synagoga[m]: dopisane nad wierszem.

[32]    eccle[si]ae: poprawione.

[33]    sacra stola: poprawione z: sacra[m] stola[m].

[34]    Fazolt: poprawione.

[35]    puro: poprawione z: purae.

[36]    solent inscriptiones fidelit[er] solvi: poprawione z: solet inscriptiones fidele solvere.

[37]    natae: poprawione z.

[38]    sub: poprawione.

[39]    fuerat: poprawione z: fuit.

[40]    et: pomyłkowo zamiast: ex.

[41]    Wykreślone.

[42]    iesuitas: dopisane nad wierszem.

[43]    optarunt: dopisane nad wierszem.

[44]    latini ritus in hisce oris: poprawione z: in hisce oris latini ritus.

[45]    supprimit: poprawione z: supprimunt.

[46]    artifex: poprawione.

[47]    introduxi: poprawione z: introduxit.

[48]    prelohy: podkreślone, powinno być: prolohy.

[49]    prodebat: poprawione.

[50]    incutiebant: poprawione.

[51]    ad: dopisane nad wierszem.

[52]    successu: poprawione z: sukcessu.

[53]    Panowski: poprawione z: Panowscii.

[54]    non: poprawione z: et non.

[55]    indomit[us] equ[us] fuerat applicat[us]: poprawione z: indomiti equi fuere applicati.

[56]    traxit: poprawione z: traxere.

[57]    equum: poprawione z: equos.

[58]    meo: poprawione z: meos.

[59]    currentem equ[u]m: poprawione z: currentes equos.

[60]    effrenatum equ[u]m: poprawione z: effrenatos equos.

[61]    Wykreślone.

[62]    eiecit: poprawione z: eiecerunt.

[63]    allisit: poprawione z: alliserunt.

[64]    fluentem: poprawione z: madentem.

[65]    me[us] equ[us] iam transierat:poprawione z: mei equi iam transierant.

[66]    suum ascendere carpentu[m]: poprawione z: suas ascendere trachas.

[67]    suspicandi: dopisane nad wierszem.

[68]    detinebat: poprawione z: detinebant.